Debita persolvi
Etiam atque etiam
Poenas pependi
At nullum scelus admiseram
Magnosque errores
Nonnullos feci
Meam pulveris in vultum iacti partem tuli,
at me expedivi
(Et mihi necesse est pergere, pergere, per…)
Nos fortissimi sumus, amici mei
Certare pergemus, usque ad finem.
Fortissimi sumus,
Nos fortissimi sumus
Nullum tempus victis
Quia fortissimi orbis terrarum
Mihi plausum est, saepius revocatus sum
Mihi famam fortunamque attulistis et quidquid inde consequitur
Gratias vobis ago
Sed vita mihi non rosis strata
Nec iter iucundum fuit
Hoc pro certamine habeo coram omni hominum genere
Et ego nequaquam vincar.
(Et mihi necesse est pergere, pergere, per…)
Nos fortissimi sumus, amici mei
Certare pergemus, usque ad finem.
Fortissimi sumus,
Nos fortissimi sumus
Nullum tempus victis
Quia fortissimi orbis terrarum
Nos fortissimi sumus, …